monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 44, 1
Decennovenalis circuli ordinem primus Eusebius, Caesareae Palaestinae episcopus, ob quartas decimas lunas festi paschalis, ipsumque diem Paschae inveniendum, composuit, eo quod luna cuiuslibet aetatis post tantum temporis ad eumdem redeat anni solaris diem, non quod Aegyptus, vel caetera per Orientem Christi Ecclesia, verum eatenus lunae cursum, vel diem, nescierit rite invenire paschalem, sed quia ea quae ipsis temporibus annuatim cum labore investigata et per orbem mandata saepius in quaestionem venire solebant facilius, praefixa semel regula circulari, semper observari et sine scrupulo ambigendi poterant edisci.